te igitur
Canon, juxta Romanam auctoritatem est iste : Te igitur clementissime Pater, etc.
Angelicus hymnus, id est Sanctus, sanctus, sanctus.... Hunc autem hymnum et ipse Sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse, qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in Præfatione.
Te igitur non inchoent Sacerdotes, nisi post Angelicum hymnum finitum.
Et ut Secreta Presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent.Quod in aliquot ecclesiis hodie vix obtinet.
Jurare super Te igitur.